- INVITATORIANUS
- INVITATORIANUSapud Cistercienses Monachos in Eccl. Rom. dicitur, cui intonandi in Choro officium commissum est: qui si forte absit, eius vices Subinvitatorianus supplet, Dom. Macer in Hierol. Et Invitatorium, dicitur ibid. Antiphona, quae replicatur ad Psalmum, Venite exsultemus, quâ invitatur populus ad Deum adorandum. In Officio Mozarabico, vocatur Sonus, in Regulis Monast. Versus aperitionis sive Responsorium hortationis, in nonnullis Cerimonialibus pervetnstis Antiphona Invitatoria. Omittitur autem in triduo Hebdomadis maioris, inque Festo Epiphaniae, ne simul cum Iudaeis, qui in passione illudentes Dominum venerabantur, Christus tum adoretur. Invitatorium in Conversione Pauli quod incipit Laudemus Deum nostrum in conversione etc. ab Hermanno Contracto compositum est. Idem ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.